- MONTES Samariae
- MONTES Samariaein quibus vineae, 2. Reg. c. 20. v. 23. Ier. c. 31. v. 5. Amos. c. 3. v. 9. in tribu Ephraim. MONTES URBIS ROMAE, EX PETRO VICTORE. Aventinus, Monte di S. Sabina, a sacra aede in eo constructa, Tiberi imminens, a porta Trigemina incipiens, ab aliisque prorsus discretus. Caelius, S. Gio Laterano, a basilica Lateranensi denominatus, apud portam Latinam. Esquiliae et Exquiliae, di S. Maria maggiori, et di S. Pietro in vincola, ad aedibus sacris in eo sitis. Ianiculus, S. Pietro in Montorio, ubi etiam sacra aedes S. Honophrii. Palatinus, Palazzo maggiore, Tarpeio attiguus. Pincius, S. Trinita del Monte, sic a sacra aede in eo constructa nominatus, tempore Aureliani pomoerio inclusus est. Quirinalis, Monte Cavallo ubi palatium Pontificum, aestivô tempore a Pontificibus habitatum, sic ab equorum statuis, quae ibi visuntur, dictus. Tarpeius, qui et Capitolinus, ubi Capitolium, Campidoglio, Curia et Senatus, dum hic Magistratus staret. Vaticanus, il Vaticano, ubi aedes Pontificis, et S. Petribasilica. Viminalis, ubi sacrae aedes S. Laurentii in Palisperna, et S. Pudentianae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.